monumenta.ch > Ambrosius > 51
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 50 <<<     >>> § 52

§ 51

1 Quis tale miscuit furoris poculum, quis tantum infudit mentibus uenenum ? periclitatur homo lutum esse de corpore et ipse sibi reus est insaniae uoluntariae, corruptelae spontaneae.
2 tamen nec uos excusamini, qui uocatis ut amicos et emittitis ut inimicos.
3 quanto melius in terram tua uina fudisses! sed et terra inebriat et asperiores etiam ipsas feras reddit, si uini contigerit odor.
4 denique uindemiae tempore si uineam intrauerint, solent ebrietate succendi.
5 quid te delectant damna sine gratia ? rogas ad iocunditatem, cogis ad mortem: inuitas ad prandium, ecferre uis ad sepulchrum: cibos promittis, tormenta inrogas: uina praetendis, uenena suffundis.
6 omne enim quidquid nocet uenenum est.
7 tollit sensus, uiscera exurit, somnum infestat, caput uexat.